5
10
15
20
25
30
35
40
|
In nova surgentem maioraque viribus ausum
nec per inaccessos metuentem vadere saltus
ducite, Pierides. vestros extendere fines
conor et ignotos in carmina ducere census.
non ego in excidium caeli nascentia bella,
fulminis et flammis partus in matre sepultos,
non coniuratos reges Troiaque cadente
Hectora venalem cineri Priamumque ferentem,
Colchida nec referam vendentem regna parentis
et lacerum fratrem stupro, segetesque virorum
taurorumque trucis flammas vigilemque draconem
et reduces annos auroque incendia facta
et male conceptos partus peiusque necatos;
non annosa canam Messenes bella nocentis,
septenosve duces ereptaque fulmine flammis
moenia Thebarum et victam quia vicerat urbem,
germanosve patris referam matrisque nepotes,
natorumve epulas conversaque sidera retro
ereptumque diem, nec Persica bella profundo
indicta et magna pontum sub classe latentem
immissumque fretum terris, iter aequoris undis;
non regis magni spatio maiore canenda
quam sunt acta loquar. Romanae gentis origo,
quotque duces urbis tot bella atque otia, et omnis
in populi unius leges ut cesserit orbis,
differtur. facile est ventis dare vela secundis
fecundumque solum varias agitare per artes
auroque atque ebori decus addere, cum rudis ipsa
materies niteat. speciosis condere rebus
carmina vulgatum est, opus et componere simplex.
at mihi per numeros ignotaque nomina rerum
temporaque et varios casus momentaque mundi
signorumque vices partesque in partibus ipsis
luctandum est. quae nosse nimis, quid, dicere quantum est?
carmine quid proprio? pedibus quid iungere certis?
huc ades, o quicumque meis advertere coeptis
aurem oculosque potes, veras et percipe voces.
impendas animum; nec dulcia carmina quaeras:
ornari res ipsa negat contenta doceri.
et, siqua externa referentur nomina lingua,
hoc operis, non vatis erit: non omnia flecti
possunt, et propria melius sub voce notantur.
|