TESTI ESAME SCRITTO DI LATINO (prof. I. Dionigi)


RITRATTO DI ORTENSIO, SESSIONE INVERNALE 2000-2001
M. Tullius Cicero – Brutus 301-302
Hortensius igitur cum admodum adulescens orsus esset in foro dicere, celeriter ad maiores causas adhiberi coeptus est; <et> quamquam inciderat in Cottae et Sulpici aetatem, qui annis decem maiores <erant>, excellente tum Crasso et Antonio, dein Philippo, post Iulio, cum his ipsis dicendi gloria comparabatur. primum memoria tanta, quantam in nullo cognovisse me arbitror, ut quae se cum commentatus esset, ea sine scripto verbis eisdem redderet, quibus cogitavisset. hoc adiumento ille tanto sic utebatur, ut sua et commentata et scripta et nullo referente omnia adversariorum dicta meminisset. ardebat autem cupiditate sic, ut in nullo umquam flagrantius studium viderim. nullum enim patiebatur esse diem quin aut in foro diceret aut meditaretur extra forum. saepissume autem eodem die utrumque faciebat.

ESEMPI DI UMANITÀ, SESSIONE ESTIVA 2001-2002
Ualerius Maximus – Facta et dicta memorabilia 5,1, 8-9
L. Aemilius Paulus, cum Persen parui temporis momento captiuum ex rege ad se adduci audisset, occurrit ei Romani imperii decoratus ornamentis conatum que ad genua procumbere dextera manu adleuauit et Graeco sermone ad spem exhortatus est. introductum etiam in tabernaculum lateri suo proximum in consilio sedere iussit nec honore mensae indignum iudicauit. [...]
9. Haec L. Pauli humanitas admonet me ne de Cn. Pompei clementia taceam. regem Armeniae Tigranem, qui et per se magna cum populo Romano bella gesserat et infestissimum urbi nostrae Mitridatem Ponto pulsum uiribus suis protexerat, in conspectu suo diutius iacere supplicem passus non est, sed benignis uerbis recreatum diadema, quod abiecerat, capiti reponere iussit certis que rebus imperatis in pristinum fortunae habitum restituit, aeque pulchrum esse iudicans et uincere reges et facere.

SCRUPOLOSITÀ DI UN MEDICO, SESSIONE AUTUNNALE 2001-2002
Q. Curtius Rufus – Historia Alexandri Magni 9, 5, 22-27
22 Rege in tabernaculum relato medici lignum sagittae corpori infixae ita, ne spiculum moveretur, abscidunt. 23 Corpore deinde nudato animadvertunt hamos inesse telo nec aliter id sine pernicie corporis extrahi posse quam, ut secando vulnus augerent. 24 Ceterum, ne secantes profluvium sanguinis occuparet, verebantur: quippe ingens telum adactum erat et penetrasse in viscera videbatur. 25 Critobulus, inter medicos artis eximiae, sed in tanto periculo territus, manus admovere metuebat, ne in ipsius caput parum prosperae curationis recideret eventus. [...] 27 At Critobulus tandem vel finito vel dissimulato metu hortari eum coepit, ut se continendum praeberet, dum spiculum evelleret.

SEMPLICITÀ DEGLI ANTICHI, SESSIONE INVERNALE 2001-2002
Seneca [philosophus] – Epistulae morales ad Lucilium 86, 4
Vidi villam extructam lapide quadrato, murum circumdatum silvae, turres quoque in propugnaculum villae utrimque subrectas, cisternam aedificiis ac viridibus subditam, quae sufficere in usum vel exercitus posset, balneolum angustum, tenebricosum ex consuetudine antiqua: non videbatur maioribus nostris caldum nisi obscurum.
Magna ergo me voluptas subiit contemplantem mores scipionis ac nostros: in hoc angulo ille carthaginis horror, cui roma debet, quod tantum semel capta est, abluebat corpus laboribus rusticis fessum. Exercebat enim opere se terram que ut mos fuit priscis, ipse subigebat. Sub hoc ille tecto tam sordido stetit, hoc illum pavimentum tam vile sustinuit: at nunc quis est, qui sic lavari sustineat? pauper sibi videtur ac sordidus, nisi parietes magnis et pretiosis orbibus refulserunt.

L’INIZIO DELLA GUERRA CIVILE, SESSIONE ESTIVA 2002-2003
Uelleius Paterculus – Historiae Romanae 2, 61, 1-3
61 1 Torpebat oppressa dominatione Antonii ciuitas (indignatio et dolor omnibus, uis ad resistendum nulli aderat), cum C. Caesar, XX uix annum ingressus, mira ausus ac summa consecutus priuato consilio maiorem senatu pro re publica animum habuit primum que a Calatia, 2 mox a Casilino ueteranos exciuit paternos; quorum exemplum secuti alii breui in formam iusti coiere exercitus. mox, cum Antonius occurrisset exercitui quem ex transmarinis prouinciis Brundisium uenire iusserat, legio Martia et quarta, cognita et senatus uoluntate et tanti iuuenis indole, sublatis signis ad Caesarem se contulerunt. 3 eum senatus honoratum equestri statua, quae hodieque in rostris posita aetatem eius scriptura indicat (qui honor non alii per CCC annos quam L. Sullae et Cn. Pompeio et C. Caesari contigerat), pro praetore una cum consulibus designatis Hirtio et Pansa bellum cum Antonio gerere iussit.

DOPPIEZZA DI ALCIBIADE, SESSIONE AUTUNNALE 2002-2003
Ualerius Maximus – Facta et dicta memorabilia 3, 1, 1
Alcibiades ille, cuius nescio utrum bona an uitia patriae perniciosiora fuerint - illis enim ciues suos decepit, his adflixit -, cum adhuc puer ad Periclen auunculum suum uenisset eum que secreto tristem sedentem uidisset, interrogauit quid ita tantam in uultu confusionem gereret. at illo dicente mandatu se ciuitatis propylaea Mineruae, quae sunt ianuae arcis, aedificasse consumpta que in id opus ingenti pecunia non inuenire quo pacto ministerii rationem redderet atque ideo conflictari, 'ergo' inquit 'quaere potius quemadmodum rationem non reddas'. itaque uir amplissimus et prudentissimus suo consilio defectus puerili usus est atque id egit, ut Athenienses finitimo inplicati bello rationibus exigendis non uacarent. sed uiderint Athenae utrum Alcibiadem lamententur an glorientur, quoniam adhuc inter execrationem hominis et admirationem dubio mentis iudicio fluctuatur.

LA MOGLIE DI SOCRATE, SESSIONE AUTUNALE 2002-2003 (TRIENNIO)
Aulus Gellius – Noctes Atticae 1, 17, 1-4
1 Xanthippe, Socratis philosophi uxor, morosa admodum fuisse fertur et iurgiosa irarum que et molestiarum muliebrium per diem per que noctem scatebat. 2 Has eius intemperies in maritum Alcibiades demiratus interrogavit Socraten, quaenam ratio esset, cur mulierem tam acerbam domo non exigeret. 3 'Quoniam,' inquit Socrates 'cum illam domi talem perpetior, insuesco et exerceor, ut ceterorum quoque foris petulantiam et iniuriam facilius feram.' 4 Secundum hanc sententiam quoque Varro in satura Menippea, quam de officio mariti scripsit: Vitium, inquit, uxoris aut tollendum aut ferendum est. Qui tollit vitium, uxorem commodiorem praestat; qui fert, sese meliorem facit.

ALESSANDRO FERITO IN BATTAGLIA, SESSIONE AUTUNNALE 2003-2004
Q. Curtius Rufus – Historia Alexandri Magni 7, 6, 1-5
VI 1 Interea Macedones ad petendum pabulum inconposito agmine egressi a barbaris, qui de proximis montibus decurrerunt, opprimuntur plures que capti sunt quam occisi: 2 barbari autem captivos prae se agentes rursus in montem recesserunt. XX milia latronum erant: fundis sagittis que pugnam invadunt. 3 Quos dum obsidet rex, inter promptissimos dimicans sagitta ictus est, quae in medio crure fixa reliquerat spiculum. 4 Illum quidem maesti et attoniti Macedones in castra referebant, sed nec barbaros fefellit subductus ex acie - quippe ex edito monte cuncta prospexerant-: itaque postero die misere legatos ad regem. 5 Quos ille protinus iussit admitti solutis que fasciis magnitudinem vulneris dissimulans crus barbaris ostendit.

SCONFITTA DEI NUMIDI, SESSIONE AUTUNNALE 2003-2004 (TRIENNIO)
C. Sallustius Crispus – De bello Iugurthino 52, 1-4
52 1 Eo modo inter se duo imperatores, summi viri, certabant, ipsi pares, ceterum opibus disparibus. 2 nam Metello virtus militum erat, locus advorsus; Iugurthae alia omnia praeter milites opportuna.
3 denique Romani, ubi intellegunt neque sibi perfugium esse neque ab hoste copiam pugnandi fieri - et iam die vesper erat -, advorso colle, sicuti praeceptum fuerat, evadunt. 4 amisso loco Numidae fusi fugati que; pauci interiere, plerosque velocitas et regio hostibus ignara tutata sunt.

MORTE DI CABRIA, SESSIONE INVERNALE 2003-2004
Cornelius Nepos – De uiris illustribus, Chabrias 4,1-3
4 1 Chabrias autem periit bello sociali tali modo. oppugnabant Athenienses Chium. erat in classe Chabrias priuatus, sed omnes, qui in magistratu erant, auctoritate anteibat, eum que magis milites quam qui praeerant aspiciebant. 2 quae res ei maturauit mortem. nam dum primus studet portum intrare gubernatorem que iubet eo dirigere nauem, ipse sibi perniciei fuit: cum enim eo penetrasset, ceterae non sunt secutae. quo facto circumfusus hostium concursu cum fortissime pugnaret, nauis rostro percussa coepit sidere. 3 hinc refugere cum posset, si se in mare deiecisset, quod suberat classis Atheniensium, quae exciperet natantis, perire maluit quam armis abiectis nauem relinquere, in qua fuerat uectus. id ceteri facere noluerunt, qui nando in tutum peruenerunt. at ille, praestare honestam mortem existimans turpi uitae, comminus pugnans telis hostium interfectus est.

MORTE DI PELOPIDA, SESSIONE INVERNALE 2003-2004 (TRIENNIO)
Cornelius Nepos – De uiris illustribus, Pelopidas 5, 1-4
5 1 [Pelopidas] Conflictatus autem est cum aduersa fortuna. nam et initio, sicut ostendimus, exul patria caruit et, cum Thessaliam in potestatem Thebanorum cuperet redigere legationis que iure satis tectum se arbitraretur, quod apud omnes gentes sanctum esse consuesset, a tyranno Alexandro Pheraeo simul cum Ismenia comprehensus in uincla coniectus est. 2 hunc Epaminondas recuperauit, bello persequens Alexandrum. post id factum numquam animo placari potuit in eum, a quo erat uiolatus. itaque persuasit Thebanis ut subsidio Thessaliae proficiscerentur tyrannos que eius expellerent. 3 cuius belli cum ei summa esset data eo que cum exercitu profectus esset, non dubitauit, simul ac conspexit hostem, confligere. 4 in quo proelio Alexandrum ut animaduertit, incensus ira equum in eum concitauit procul que digressus a suis coniectu telorum confossus concidit.

SUPERIOTÀ DI VERCINGETORICE IN BATTAGLIA, MARZO 2004 (TRIENNIO)
C. Iulius Caesar – Commentarii belli Gallici 7, 84, 1-5; 86, 1
84 1 Vercingetorix ex arce Alesiae suos conspicatus ex oppido egreditur. crates, longurios, musculos, falces reliqua que, quae eruptionis causa paraverat, profert. 2 pugnatur uno tempore omnibus locis atque omnia temptantur. 3 quae minime visa pars firma est, huc concurritur. Romanorum manus tantis munitionibus distinetur nec facile pluribus locis occurrit. 4 multum ad terrendos nostros valet clamor, qui post tergum pugnantibus existit, quod suum periculum in aliena vident virtute constare. 5 omnia enim plerumque, quae absunt, vehementius hominum mentes perturbant. [...]
86 1 His rebus cognitis Caesar Labienum cum cohortibus sex subsidio laborantibus mittit.

LE DUE REPUBBLICHE, GIUGNO 2004 (TRIENNIO)
Seneca [philosophus] – De otio (dialogi, 8) 4, 1
Duas res publicas animo complectamur, alteram magnam et vere publicam, qua dii atque homines continentur, in qua non ad hunc angulum respicimus aut ad illum, sed terminos civitatis nostrae cum sole metimur, alteram, cui nos adscripsit condicio nascendi; haec aut atheniensium erit aut carthaginiensium, aut alterius alicuius urbis, quae non ad omnis pertineat homines sed ad certos. Quidam eodem tempore utrique rei publicae dant operam, maiori minori que quidam tantum minori, quidam tantum maiori. Huic maiori rei publicae et in otio deservire possumus, immo vero nescio an in otio melius, ut quaeramus: quid sit virtus, una pluresne sint; natura an ars bonos viros faciat.